monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, IV.Quomodo Ioviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi. <<<     >>> VI.De consulatu et fine Ioviani.

Cassiodorus, 7, CAPUT V.Quod Athanasius venerit ad Iovianum, et ab eo sit decenter honoratus.

1 Inter haec Athanasius Alexandrinae sedis episcopus, cum paucis suorum communicato consilio necessarium iudicavit ut Christianum videret imperatorem. Veniensque Antiochiam, principem de quibus oportebat edocuit. Quidam aiunt quia eum ipse magis evocaverit imperator, ut quae necessaria pro religione et recta fide videbantur exponeret: disponensque, ut decebat, causas Ecclesiae, de reversione cogitabat.
2 Verum Euzoius Arianae sectae, Antiochenae civitatis episcopus, studebat ut Probatianus quidam eunuchus in Alexandrina urbe ordinaretur episcopus. Cumque hoc ageretur, Lucius Alexandrinus a Georgio presbyter ordinatus, adiit imperatorem; et maledicens Athanasio, quasi temporibus episcopatus sui fuisset inscriptus [ed. Niv. et Frob., accusatus], et plurima exsilia sub praecedentibus sustinuisset imperatoribus, essetque circa sacra per eum causa discordiae: supplicabat insuper ut alius in Alexandrina civitate ordinaretur episcopus.
3 Verum imperator sciens quantae Athanasio inimicorum insidiae provenissent, derogationes huiusmodi non respexit; sed Lucium quidem cum multa interminatione tacere iussit; Probatianum vero eiusque sequaces eunuchos, auctores huiusmodi scelerum atque turbarum castigandos esse praecepit. Porro Athanasium, amicum sibi maximum factum, destinavit in Aegyptum; ut, sicut ei videretur, causas Ecclesiarum populosque disponeret.
4 Fertur enim quia eum pro maxima virtute conversationis sapientiaeque laudaverit. Aiunt quidam, antequam sub Constantio imperatore Ariani tenerent Ecclesias, somnium vidisse Antonium monachum, quasi burdones altare sacrum calcibus evertissent, experrectumque dixisse: quoniam ab adulteris et permixtis hominibus Ecclesia calcaretur.
5 Quae non fuisse mendacia posterior monstravit eventus. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 5, p. 642.]
Cassiodorus HOME

bav823.273 bav824.197 bnf1603.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik